CONVITIA Gentilium

CONVITIA Gentilium
CONVITIA Gentilium
in Deos suos frequentia, cum non e voto res successerunt: quô casu et statuas eorum lapidatas, alibi diximus. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, Theb. l. 1. v. 79. et l. 5. v. 610. Item in Superstitionum Commentariis, et Animadv. ad Lucanum. De Convitiatoris vero Poetae poena, vide Car. Paschal. in Coronarum libris. Sed et Convitia, de avibus occurrunt. Statius, l. 2. Sylv. 4. v. 15. de Psittaco Atedii Melioris, cui eô carmine parentavit Poeta,
---- ---- ---- vacat ille beatus
Carcer, et augusti nusquam convitia tecti.
Ubi Convitia, garrulae huius avis clangores sunt. Ita Ovid. nemorum convitia picas vocat, Metamorphos fine l. 5. v. 676.
Aere pendebant, nemorum convitia, picae etc.
Vide quoque supra Comoedia, it. infra Reus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”